CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i ii


commentariivarialectioprosodia

Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,

dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;

qui, quid sit pulcrum, quid turpe, quid utile, quid non,

planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.

5 cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.

fabula qua Paridis propter narratur amorem

Graecia barbariae lento conlisa duello,

stultorum regum et populorum continet aestus.

Antenor censet belli praecidere causam:

10 quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus,

cogi posse negat. Nestor componere litis

inter Peliden festinat et inter Atriden:

hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.

quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.

15 seditione, dolis, scelere atque libidine et ira

Iliacos intra muros peccatur et extra.

rursus, quid virtus et quid sapientia possit,

utile proposuit nobis exemplar Ulixen,

qui domitor Troiae multorum providus urbes

20 et mores hominum inspexit latumque per aequor,

dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa

pertulit, adversis rerum inmersabilis undis.

Sirenum voces et Circae pocula nosti;

quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,

25 sub domina meretrice fuisset turpis et excors;

vixisset canis inmundus vel amica luto sus.

nos numerus sumus et fruges consumere nati,

sponsi Penelopae nebulones Alcinoique

in cute curanda plus aequo operata iuventus,

30 cui pulchrum fuit in medios dormire dies et

ad strepitum citharae cessatum ducere somnum.

ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones:

ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui

si noles sanus, curres hydropicus; et ni

35 posces ante diem librum cum lumine, si non

intendes animum studiis et rebus honestis,

invidia vel amore vigil torquebere. nam cur

quae laedunt oculum, festinas demere: siquid

est animum, differs curandi tempus in annum?

40 dimidium facti, qui coepit, habet: sapere aude,

incipe. vivendi qui recte prorogat horam,

rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille

labitur et labetur in omne volubilis aevum.

quaeritur argentum puerisque beata creandis

45 uxor et incultae pacantur vomere silvae:

quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.

non domus et fundus, non aeris acervus et auri

aegroto domini deduxit corpore febris,

non animo curas; valeat possessor oportet,

50 si conportatis rebus bene cogitat uti.

qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res

ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,

auriculas citharae collecta sorde dolentis.

sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.

55 sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas.

semper avarus eget: certum voto pete finem.

invidus alterius macrescit rebus opimis;

invidia Siculi non invenere tyranni

maius tormentum. qui non moderabitur irae,

60 infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,

dum poenas odio per vim festinat inulto.

ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret,

imperat: hunc frenis, hunc tu conpesce catena.

fingit equum tenera docilem cervice magister

65 ire, viam qua monstret eques; venaticus, ex quo

tempore cervinam pellem latravit in aula,

militat in silvis catulus. nunc adbibe puro

pectore verba, puer, nunc te melioribus offer.

quo semel est inbuta recens servabit odorem

70 testa diu. quodsi cessas aut strenuos anteis,

nec tardum opperior nec praecedentibus insto.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016