CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xv


commentariivarialectioprosodia

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,

quorum hominum regio et qualis via – nam mihi Baias

Musa supervacuas Antonius, et tamen illis

me facit invisum, gelida cum perluor unda

5 per medium frigus. sane murteta relinqui

dictaque cessantem nervis elidere morbum

sulpura contemni vicus gemit, invidus aegris

qui caput et stomachum supponere fontibus audent

Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.

10 mutandus locus est et deversoria nota

praeteragendus equus. quo tendis? non mihi Cumas

est iter aut Baias laeva stomachosus habena

dicet eques; sed equi frenato est auris in ore –

maior utrum populum frumenti copia pascat,

15 collectosne bibant imbris puteosne perennis

iugis aquae – nam vina nihil moror illius orae.

rure meo possum quidvis perferre patique:

ad mare cum veni, generosum et lene requiro,

quod curas abigat, quod cum spe divite manet

20 in venas animumque meum, quod verba ministret,

quod me Lucanae iuvenem commendet amicae –

tractus uter pluris lepores, uter educet apros;

utra magis piscis et echinos aequora celent,

pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,

25 scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.

Maenius, ut rebus maternis atque paternis

fortiter absumptis urbanus coepit haberi,

scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,

inpransus non qui civem dignosceret hoste,

30 quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,

pernicies et tempestas barathrumque macelli,

quidquid quaesierat ventri donabat avaro.

hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil

aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi

35 vilis et agninae – tribus ursis quod satis esset –

scilicet ut ventres lamna candente nepotum

diceret urendos correctus Bestius. idem,

quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne

verterat in fumum et cinerem, non hercule miror

40 aiebat, siqui comedunt bona, cum sit obeso

nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla.

nimirum hic ego sum; nam tuta et parvola laudo,

cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;

verum ubi quid melius contingit et unctius, idem

45 vos sapere et solos aio bene vivere, quorum

conspicitur nitidis fundata pecunia villis.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016