CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i ii


commentariivarialectioprosodia

Iam satis terris nivis atque dirae

grandinis misit pater et rubente

dextera sacras iaculatus arcis

terruit urbem,

 

5 terruit gentis, grave ne rediret

saeculum Pyrrhae nova monstra questae,

omne cum Proteus pecus egit altos

visere montis

 

piscium et summa genus haesit ulmo,

10 nota quae sedes fuerat columbis,

et superiecto pavidae natarunt

aequore dammae.

 

vidimus flavom Tiberim retortis

litore Etrusco violenter undis

15 ire deiectum monumenta regis

templaque Vestae,

 

Iliae dum se nimium querenti

iactat ultorem, vagus et sinistra

labitur ripa Iove non probante u

20 xorius amnis.

 

audiet civis acuisse ferrum,

quo graves Persae melius perirent,

audiet pugnas vitio parentum

rara iuventus.

 

25 quem vocet divum populus ruentis

imperi rebus? prece qua fatigent

virgines sanctae minus audientem

carmina Vestam?

 

cui dabit partis scelus expiandi

30 Iuppiter? tandem venias precamur

nube candentis umeros amictus

augur Apollo;

 

sive tu mavis, Erycina ridens,

quam Iocus circum volat et Cupido;

35 sive neglectum genus et nepotes

respicis auctor,

 

heu nimis longo satiate ludo,

quem iuvat clamor galeaeque leves

acer et Marsi peditis cruentum

40 voltus in hostem;

 

sive mutata iuvenem figura

ales in terris imitaris almae

filius Maiae patiens vocari

Caesaris ultor,

 

45 serus in caelum redeas diuque

laetus intersis populo Quirini,

neve te nostris vitiis iniquum

ocior aura

 

tollat: hic magnos potius triumphos,

50 hic ames dici pater atque princeps,

neu sinas Medos equitare inultos

te duce, Caesar.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016