CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxv


commentariivarialectioprosodia

O diva, gratum quae regis Antium,

praesens vel imo tollere de gradu

mortale corpus vel superbos

vertere funeribus triumphos:

 

5 te pauper ambit sollicita prece

ruris colonus, te dominam aequoris

quicumque Bithyna lacessit

Carpathium pelagus carina;

 

te Dacus asper, te profugi Scythae

10 urbesque gentesque et Latium ferox

regumque matres barbarorum et

purpurei metuunt tyranni,

 

iniurioso ne pede proruas

stantem columnam neu populus frequens

15 ad arma, cessantis ad arma

concitet imperiumque frangat.

 

te semper anteit saeva Necessitas,

clavos trabalis et cuneos manu

gestans aena nec severus

20 uncus abest liquidumque plumbum;

 

te Spes et albo rara Fides colit

velata panno nec comitem abnegat,

utcumque mutata potentis

veste domos inimica linquis,

 

25 at volgus infidum et meretrix retro

periura cedit, diffugiunt cadis

cum faece siccatis amici

ferre iugum pariter dolosi:

 

serves iturum Caesarem in ultimos

30 orbis Britannos et iuvenum recens

examen Eois timendum

partibus Oceanoque rubro.

 

heu heu, cicatricum et sceleris pudet

fratrumque. quid nos dura refugimus

35 aetas? quid intactum nefasti

liquimus? unde manum iuventus

 

metu deorum continuit? quibus

pepercit aris? o utinam nova

incude diffingas retusum in

40 Massagetas Arabasque ferrum.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016