CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxvii


commentariivarialectioprosodia

Nunc est bibendum, nunc pede libero

pulsanda tellus, nunc Saliaribus

ornare pulvinar deorum

tempus erat dapibus, sodales.

 

5 antehac nefas depromere Caecubum

cellis avitis, dum Capitolio

regina dementis ruinas

funus et imperio parabat

 

contaminato cum grege turpium

10 morbo virorum, quidlibet inpotens

sperare fortunaque dulci

ebria. sed minuit furorem

 

vix una sospes navis ab ignibus

mentemque lymphatam Mareotico

15 redegit in veros timores

Caesar ab Italia volantem

 

remis adurgens, accipiter velut

mollis columbas aut leporem citus

venator in campis nivalis

20 Haemoniae, daret ut catenis

 

fatale monstrum: quae generosius

perire quaerens nec muliebriter

expavit ensem nec latentis

classe cita reparavit oras,

 

25 ausa et iacentem visere regiam

voltu sereno, fortis et asperas

tractare serpentes, ut atrum

corpore conbiberet venenum,

 

deliberata morte ferocior:

30 saevis Liburnis scilicet invidens

privata deduci superbo

non humilis mulier triumpho.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016